- FREA
- FREASaxonum Dea, uxor Vodani, qui et ab iis pro Deo cultus est, de qua Paulus Warnefridus de Gestis Longobardorum l. 1. c. 8. Matth. Westmonasteriensis, Vilhelmus Malmesbur. Saxo Grammaticus l. 1. et 5. Ordericus Vitalis l. 4. Godefridus Viterb. Galfridus Monumeth. l. 3. c. 1. Wormius in Fastis Danicis l. 1. c. 15. in Monum. Danic. l. 1. c. 4 . et Cluv. German. antiq. l. 1. c. 27. laudati C. du Fresne in Gloss. et Dominico Macro in Hierolexico. Ab ea nomen feriae sextae hebdomadis inditum, Freytag, apud Germanos, hodieque perdurat. Fuit autem Vodan vel Wodan, teste Paulo Diacono de Gestis Longobard. l. 1. c. 9. et Godefr. Viterbiensi praefato Chronici part. 17. a Romanis Mercurius suâ linguâ redditus: an bene, quaeritur. Certe Wodan, nec literaturae, vel facundiae, nec negotiationi Germanorum praefuit. Nec Dorum nuntius, eoqueve multo inferior, non Iove solum, sed cunctis Saturni liberis: verum summus Deus universi praeses iis habitus est. Iis enim Wodan sive Woden idem fuit, ac Guodan seu Guode, pro quo Gode vel God nunc dicimus. Quod si itaque Deorum maxime Mercurium Germanis cultum esse, scribit Tac. de Morib. Germ. c. 9. Alius saltem is fuerit a Mercurio Romanorum. Vide proin quomodo cum Θεῦθ Graecorum, seu Thoyth Aegyptiorum, illum faciat eundem Gerh Ioh. Voss. de or. et progr. Idolol. l. 1. c. 37. ubi et feriae quartae hebdomadis nomen ab eo impositum, ac Woonsdag, quasi Wodansdag, illam hodieque Belgis, dici, addit. Sunt tamen, qui Martem fuisse hoc nomine indigitatum contendant, quo pacto Frea Venus fuerit, unde Frau hodieque mulier, matrona, Germanis etc. Vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.